[Rank]
Tertia die infra Octavam Omnium Sanctorum;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01

[Rule]
vide Sancti/11-01;
9 lectiones
Quorum Festum 

[Lectio4]
De Sermone Venerabilis Bedae Presbyteri. 
!Ex Sermone 18. de Sanctis. 
Nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit~
Sanctorum una concordia, pax cuncta et laetitia continet. Tranquilla sunt omnia~
et quieta: jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto~
felicior: quia civitas, ut legitur, illa non egebit lumine solis, sed Dominus~
omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi Sancti fulgebunt ut~
stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti, qui erudiunt~
multos.

[Lectio5]
Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec~
frigoris aut ardoris asperitas ulla: sed talis quaedam erit rerum temperies,~
qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi~
illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro~
vitae, qui et laverunt stolas suas in sanguine Agni, et sunt ante sedem Dei,~
serviuntque ei die ac nocte. Non est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum~
omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

[Lectio6]
Verum super haec omnia est, consociari Angelorum et Archangelorum coetibus:~
Thronis etiam et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus, omniumque~
coelestium supernarum Virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina Sanctorum~
splendidius sideribus micantia, Patriarcharum fide fulgentia, Prophetarum spe~
laetantia, Apostolorum in duodecim tribubus Israel orbem judicantia, Martyrum~
purpureis victoriae coronis lucentia, Virginum quoque choros candentia serta~
gestantes inspicere.

[Lectio7]
From the Holy Gospel according to Matthew
!Matt 5:1-12
At that time Jesus seeing the multitudes, he went up into a mountain, and when he was set down, his disciples came unto him. And so on.
_
De Homilia S. Augustini Episcopi. 
!Ex Lib. 1. de Serm. Domini in monte. Cap. 2.et 3. 
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt, qui~
Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi~
scriptum est: Et in simplicitate cordis quaerite illum. Hoc est enim mundum cor,~
quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis~
mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest. Beati~
pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil~
repugnat: et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil in his resistit Deo, et~
utique filii similitudinem patris habere debent.

[Lectio8]
Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et~
subjicientes rationi, id est, menti et spiritui, carnalesque concupiscentias~
habentes edomitas, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod~
est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet ceteris non reluctantibus,~
quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est,~
mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa Veritas, unigenitus Filius~
Dei. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjiciat.~
Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis: haec vita~
consummati perfectique sapientis.

[Lectio9]
De hujusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus~
saeculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta~
atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus~
concitaverit, auget gloriam quae secundum Deum est; non aliquid in illo~
aedificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens,~
quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati, qui persecutionem~
patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum.
&teDeum
